Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 218
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquot porro exemplis confirmatum habeo, circa annum vigesimum primum, qui etiam est climactericus, retento narium stillicidio, post stagnationem sanguinis in cerebri vasis, qualis sub leviori apoplectico insultu esse suevit, phrenitidem accessisse, ad quam discutiendam laudatissimum essectum praestitit larga sanguinis in brachio subtractio. Dignum est quod huc referatur a Bohnio de offic. Med. dupl. adductum exemplum de iuvene, qui phrenitide laborans, forti inflicta alapa, &facto post eam larga sanguinis e naribus profluvio, sanatus. Denique frequentioris etiam observationis est, cohibita narium haemorrhagia, sanguinis impetum in asperam arteriam ruere illumque tussi reiici; quod vero, si paulo maior est copia, non sine mortis periculo contingit, quale exemplum a Gabeickovero Cent. IV. curat. 37. annotatum. §XXXI. Tam grave, varium &multiplex est damnum, quod ex suppressa sanguinis redundantis evacuatione in corporis integritatem redundat. Iam quum serum etiam, plus vel minus impurum, &maxime quidem in corporibus quae complexionis phlegmaticae, vel sanguineo-phlegmaticae, magis quam par est increscat &sanitati insidias struat: pariter egregie pro sanitate est, si quando a natura, per quam nihil aliud quam admirandum istud corporis eiusque partium structurae tize cturae artificium, ad vitalem sanguinis circulum cum excretionibus perficiendum, a divina providentia destinatum, intelligo, a nimia eius copia, etiam praeter &extra ordinem per insuetas excretiones, corpus liberatur. Videlicet praeter Per sudores.