Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 220
Unproofread scanNot analysed yet
Vera enim Celsi de ventris fluxu lib. IV. cap. 19. est sententia, uno, inquientis, die flu re alvum saepe pro valetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit, &intra septimum diem id conquiescat. Purratur enim corpus, &quod intus laesurum erat utiliter effunditur. Quando vero haec salubriter instituta evacuatio imprudenti consilio adstringentibus sistitur, vel nimis calidis balsamicis compescitur, magna excipit virium imbecillitas, inappetentia &febricula quaedam, ipsumque profluvium, licet aliquandiu subsistat, repetit tamen, cum tenesmo, borborygmis ac torminibus. Interdum etiam, ut perite Sanctorius meminit, per urinae largius profluvium, quandoque singulis mensibus, superfluum &quod naturae oneri erat eliminatur, dum Sect. I. aph. 65. scribit: corpora quoque virorum sana &moderatissimo victu utentia singulis mensibus fiunt solito ponderosiora, unius scilicet duarumve librarum pondere, &redeunt ad consuetum pondus circa finem mensis ad instar mulierum; sed facta crisi per urinam paulo copiosiorem, vel turbidiorem. Ipse quoque compluries observavi, quod citra caussam externam, quibusdam urina effuse prodeat, alvo segniore &perspiratione imminuta.