Latin
CT. I. CAP. VII. DE VITIS EX TVRFATIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 219
Unproofread scanNot analysed yet
eam vitiosi seri diminutionem, quam in quibusdam per spontaneos largos nocturnos sudores utiliter succedere, &cum praesentaneo detrimento compesci, supra iam meminimus: in plurimis adhuc utriusque sexus hominibus obvium est, sin Tussim &cogulis fere annis, vere &autumno, per tussim &coryzam, ryzam. cum levi febricula serosum humorem reiici. Contingit hoc maxime a perspiratione tum sufflaminata saepiusque ab aeris iniuria interturbata, nec non post ingestos multos incongruos cibos, ac tanta saepe, in senibus potissimum, tussis est vehementia ac pertinacia, ut per aliquot menses corpus quatiat &incredibilis humoris viscidi copia, cum virium languore, inappetentia, inquietudine ac interno aestu eliminetur; quod tamen, si non imprudenter sistitur, sed leniter temperantibus &laxantibus tractatur, egregie cedit in sanitatem; quum contra adhibitis pectoralibus, dulcibus ac resolventibus, tussis exasperetur longiusque extrahatur. Quibusdam quoque mucidae sordes in puerili aetate largiter per nares expurgantur cum valetudinis commodo; si autem increscentibus annis retinentur, oculi hebescunt, defluxionibus acribus tentantur, dolor capitis gravativus cum vertigine adest, nec non torpor, quae omnia restituto muci debito effluxu, discutiuntur. §. XXXII. Porro solenne est, ut serum acre biliosum redundans, Copiosae disaepe salutariter admodum per ductus biliarios, glandulas arrbeae. intestinorum &tunicas glandulosas, sub crebris deiectionibus, quae in senibus ob perspirationem imminutam &copiam seri excrementitii interdum diutius durare solent, eliminetur. Hae quando largius &paulo longius succedunt, infirmant quidem; egregium tamen postea commodum afferunt, praesertim si vitae victusque exquisita habeatur ratio.