Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 221
Unproofread scanNot analysed yet
an. 1696. pag. 133. Ex haemorrhoidibus fistulam ani natam &ultra septimum annum fluentem, postea vero desiccatam, in quodam mercatore primum respirationem difficilem &pedum tumorem cum levi exulceratione, deinceps ardorem ventriculi dorsique cum alvi obstructione &febre, tandem lethalem induxisse apoplexiam. Eandem quoque in rem apprime facit exemplum nobilis cuius Timaeus a Gildenklee de aff. capit. cas. 28. meminit. Hic enim quum ab ulcere, quod multos annos gestarat, paucos intra dies consilio vetulae liberatus esset, elapso mense, incidit in tam vehementes capitis dolores, ut de vita desperarent, ac paulo post Horis autem matutinis a somno multum occaecatus est. viscidae ac flavescentis foetidaeque materiae frequenti expuitione citra tussim reiecit, ac conquestus est, se quamdiu ieiunus esset, eundem foetorem in ore percipere, quam qui ex ulcere pedis spirarat. XXXIV. Quae quum ita sint, quis iam dubitabit, valetudinis Conclusio. integritatem excretionum successu maxime niti atque foveri, easdemque licet extraordinariae ac insuetae sint, si tamen diu cum sanitatis emolumento successerunt, non sine periculo supprimi. In quo quidem maximopere cavendum non solum ab omnibus animi affectibus, praesertim terrore ac ira, medicamentis constringentibus ac sopientibus, sed etiam ab intempestivis evacuationibus &sanguinis missionibus, quibus ex facili evacuationes turbantur, vel minimum cum discrimine alio divertuntur.