Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 222
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vero natura in perficiendis saluberrimis omnis generis excretionibus vacillare aut deficere videatur, medenis est, eas quavis ratione promovere earundemque successum levare, quem in finem egregiae sunt utilitatis venaesectiones, laxantia, lenia diaphoretica, curationes sic dictae vernales &quae reliquis fere omnibus hac in re praeripiunt palmam soteriae aquae, tam thermae, quam acidulae, vernali &auctumnali tempore prudenter usurpatae, quibus non solum gravissimi morbi praescinduntur, sed etiam pertinaces atque rebelles expugnantur Sin autem subito interceptam aut cohibiac abiguntur. tam esse excretionem quandam contigerit, minime cunctandum est, sed promta ope eo annitendum, quo revocetur, priusquam quod retentum in nobilioribus sedem figat, latius noxam diffundat &difficilem ancipitemque medicationem faciat.