Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 223
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quandocunque plenas &accurate consignatas morborum historias paullo accuratius lustramus, animadvertimus, non robustos, firmos &valentes, sed maxime eos, qui vel natura imbecilliores sunt, vel ob adversam praecedentem valetudinem tales redditi, cum morbis conflictari &medicam opem poscere, difficulter tamen sanationem recipere, atque etiam summa cum circumspectione prudenter &lenissime esse curandos. Hinc quanto minus sani &robusti, diaeta ad leges sanitatis exquisite composita, Medico aut medicina egent: tanto magis certe debiles &imbecilles eadem desiderant; ut adeo verissimum sit sanctissimi Salvatoris edictum: non firmos, sed languidos Medico indigere; eo quod, ut recte pridem observavit Celsus, lib. I. cap. 3. omnibus morbis obnoxia est infirmitas. Quae quum ita sint, haud postremus Medici certe lahor eo dirigendus, quo corpora valentia &firma, ab infirmis &minus valentibus, probe distinguere discat. In quo quidem recte perficiendo, tenendum, quod quemadmodum in universa rerum natura omnis vis, virtus &robur ad efficaciam motus referri debet: ita quoque robusta natura corpusque firmum haberi debet illud, ubi efficacia motus, tam in actionibus naturalibus, quam vitalibus &animalibus, Vigent autem animales functiones in vivida sese exserit. iis, qui mente &corpore duros etiam labores ac diuturnas fatigationes sine noxa fustinere possunt, ac vitales &naturales vigent in iis, qui pulsu gaudent magno pleno ac robusto, bene appetunt, digerunt ac egerunt, &solida habent corporis membra, neque facile animo moventur, aut a caussa quadam externa laeduntur. Quae omnia in languidis ac dehilibus secus eveniunt, utpote qui, &facile farigantur, &a levi animi affectu, intemperie aeris, aut vitio in diaeta commisso, offenduntur, vel à quadam medicina purgante aut alterante facile moventur aut laeduntur, verbo, qui sunt, ut ita loqui liceat, sensibilissimae naturae, perquam facile in morbos incidunt, diu cum iis conflictantur ac tardius vigorem pristinum recipiunt. III.