Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 222-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. GENERATIONE MORBORVM EX MORBIS. Vum vera &rationalis therapia, sive medendi morbis scientia, maxime omnium accurata morborum diagnosi eorumque ex caussis suis ortus ac incrementi cognitione nitatur, atque etiam a nobis in prioribus de earum aegritudinum genesi actum sit, quae a mole &qualitate humorum perversa eorumque evacuatione deficiente, vel cohibita, originem trahunt: nunc porro ad earum contemplationem accedendum, quae a solidorum vitio, virtute ac robore deiecto, sive imbecillitate, quam maxime praecedentes morbi relinquunt &ingignunt, incunabula trahunt; quo sic manifesto dilucescat, non modo fluidorum, sed &solidorum vitiosam ac praeternaturalem constitutionem, ad gignendos morbos magnae virtutis, eaquepropter a perito Medico magnopere esse considerandam.