Latin
SORBENTIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
omnia in solida operantur, eorum tonum, robur, contractilitatem, vasorumque elasticitatem atque potentiam systalticam augendo &intendendo, quo fit, ut contentos succos validius premant, concutiant, motum progressivum citatiorem &intestinum auctiorem reddant, &fortius crebriusque sic traiecti per vasa capillaria tenaces &spissescentes succi, in minores globulos, a quibus fluiditas pendet, discerpantur ac dividantur. Hanc autem in solida actionem nonnulla sale acri fixiori exsequuntur, ut radices: ari, pimpinellae albae, asari, iridis Florentinae, sigilli Salomonis, herbae: arnica, piperitis, ros solis, ipsumque piper &zingiber, quae acuti quidem saporis, cestillatae autem cum aqua per vesicam, nec oleum volatile acre, nec aquam acris saporis largiuntur, sicVicissim alia effectum que fixam suam testantur indolem. suum perficiunt sale acri subtili volatili, quorum e numero armoracia, enula, nasturtium, cochlearia, sinapi omniaque Quaedam agunt ceparum, alliorum &porrorum genera. sale medio stimulante, cuius indolis sunt salia illa neutra, quorum acrimonia &irritans facultas non solum sapore innotescit, sed etiam ex effectu, quo maiori dosi oblata, alvum Alia sale acri multis partivel diuresin movent, patescit. culis sulphureis imbuto, effectum edunt, quod obvium in gummi ammoniaco, sagapeno, opopanace, nec non guaiaco &eius resina; quae praeter sal acre, oleum quoque complecti, destillatione, qua copiosum hoc fundunt, manifestatur. Aliqua demum sale penetranti subtiliori metallico operationem absolvunt, uti est mercurius, inprimis dulcis, item aeri. 3 thiops mineralis. Corollaria practica. I. Attenuantium &incidentium virtus latissime patet, ut ob multiplicem quem praestant effectum, variis denominationibus passim insigniantur. Quod si enim tenaces &viscidi in corpore humores non modo in cavitatibus &vasorum alveis stagnant, sed &minimos viscerum &emunctoriorum tubulos farciunt &obstruunt: haec praesidia incidente &attenuante sua facultate impactos humores expediendo &ob(Hof. 378. Med. p. III.) 474 SECT. II. CAR. IX. DE MENICAMENTORVM QVATVOR SVMME &obstructiones reserando, aperientem praestant effectum, &ob id recte dici possunt aperientia. Merentur etiam nomen antiscorbuticorum &sanguinem depurantium.