Latin
SORBENTIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quia puritas &temperies succorum vitalium a legitima inutilium ac superfluorum se &excretione dependet; haec autem oppilatis ab humore spisso &viscido emunctoriorum &glandularum minimis canliculis, intercipitur; fecile pater: ea quae lentos succos incidendi &obstructiones removendis virtute pollent, optima esse sanguinem depurantia, nec non adversus scorbutum praesidia, in quo humores maxime intemperati, &variis heterogeneis, viscidis, salsis, sulphureis, acribus particulis referti sunt. Quumque adeo diversum edant effectum, quae cuique potissimum accommoda, sciendum. II. In affectibus itaque ventriculi &primarum viarum, ad dissolvendas &incidendas viscidas cruditates egregie faciunt radixari, pimpinellae albae, calami aromatici, piper, zingiber, sal ammoniacum depuratum, tartarus vitriolatus, arcanum duplicatum, sal digestivum Sylvii, nostrum aperitivum, sal absynthii, spiritus salis simplex, vel dulcificatus, nec non tinctura aperitiva Moebii. Et si per alvum simul crudi &male cocti succi exturbandi, praestans utique virtus est falium mediorum inprimis salis Sedlicensis, Ebshamensis &polychresti, pleniori dosi &cum sufficienti aqueo vehiculo propinatorum. III. Vbi humores viscidi in pectoris affectibus resolvendi &per screatum reiciendi, commodissimam locant opem, radix enulae, iridis Florentinae, Eos solis, hyssopus, scordium, capillus veneris, gummi ammoniacum, myrrha, benzoe, sulphur, balsamum Peruvianum, nitrum antimoniatum, terra foliata tartari, oxymel squilliticum, solutiorlo pidum cancrorum cum accto destillato, sirupus nicotianae, nec non de erysimo. IV.