Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 233
Unproofread scanNot analysed yet
Tarde huic a Medico parumque sanguinis detractum fuit, dolor perseverabat, decimo quarto in empyema versum fuit malum, dein expuratum tandem cum foeda multa expectorasset ac extabuisset, obiit. Idem tamen e- vel largior. venit &empyema gignitur, quando vicissim nimium sanguinis, per iteratas missiones evocatur, eo quod his repetitis Hinc perite Ballonius lib. I. puris reiectio supprimitur. epid. pag. 226. prodidit: revera graviter ab iis peccatur, qui in pleuritide naturam multo detracto sanguine exinaniunt. Et haec quoque dubio procul caussa fuit, quare in iuvene viginti annorum, in quo decies phlebotomia celebrata, pleuritis in empyema concessit, teste Riverio Cent. I. obs. 79. §. XVI. Porro ingens humorum decubitus ad pectus, in iis Ex humorum decubitu ad praesertim, qui pituita abundant &mali habitus sunt, diuturpectus tussis. nam humidam tussim cum spirandi angustia suscitat, qua dedyspnoea &mum ita laeditur pulmonum substantia, ut copiosissima mapuris screateriae purulentae &chylosae contingat reiectio. Tono namtas. que vasculorum &membranarum pulmonalium destructo, humores ibi cum sanguine congesti haerent, &acriores redditi, distendendo &erodendo ingentes cavitates efformant, ad quas perpetuus succorum est affluxus, stagnatio &extravasatio. Quam vero difficile sit hunc humorum motum a pectore ad alia loca divertere pulmonumque deperditum tonum restituere, ii norunt, qui in artis operibus cum solertia versantur. Non vero solum Medici imprudenti medela, sed etiam ipsi aegrotantes, perverso victus regimine, saepenumero multum conferunt, ut humida diuturna tussis, tandem in phthisin, vel etiam asthma &hydropem, concedat. Pessimus enim Practicorum mos est, ut in tussi, cuiuscunque generis, vel originis fuerit, dulcia, incrassantia, emollientia li(Hoff. Syst. Med. p. III. )berali manu propinent, quibus tam pulmonum, quam ventriculi &intestinorum robur amissum plus adhuc deiicitur, cui potius convenienti stomachica &balsamica medicina erigendo, &superfluis humoribus evacuandis, in curatione unice intenti esse deberent. XVII. Ex spirandi angustia atque difficultate, quae orthopnoeae, vel asthmatis nomine insignitur tumores oedematosos &hydropes, tam thoracis, quam abdominis, progigni, in praxi saepe saepius animadvertitur. Et quo magis asthma urget, ut est spasmodicum &convulsivum, eo facilius funestum thoracis hydropem, vel etiam ipsum ascitem producit: sicut contra lentum &diuturnum asthma, paulatim cachexiam &oedemata pedum conciliat.