Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 234
Unproofread scanNot analysed yet
Qua vero ratione horum affectuum generatio procedat, explicatu non adeo arduum est, quandoquidem vel ob spasticam vasorum pulmonalium angustiam, vel ob meatuum non infrequenter a polypo obstructionem, sanguis ex uno cordis ventriculo ad alterum aegerrime per pulmones traducitur, sed ad cavitatem dextram &hinc ad universum venarum genus, propter obicem positum, regurgitat. Et quia tardissimus inde fit sanguinis ex venis in arterias transgressus, hinc serosi humores quam facile in venis repletis secedunt inque porosam maxiLonge me inferiorum partium substantiam ingrediuntur. vero celerior haec seri a sanguine secessio tam in pericardium, per auriculae dextrae poros, quam in thoracis cavum, per aperta vasa lymphatica peragitur, ubi vel polypo vasa pulmonalia infarcta sunt, vel convulsivum, longiori temporis spatio affligens asthma, liberum sanguinis iter per pulmones intercipit; quippe tunc seri per meatus patulos in cavitates expressio urgetur ac promovetur. §. XVIII.