Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 248
Unproofread scanNot analysed yet
Acutas etiam, praesertim inflammatorias febres, saepius magno cum vitae discrimine redire, experientia constat, id quod facile accidit, si convalescentes nimis cito ante primarum viarum repurgationem iusculis nutrientibus, ex carnibus &ovis, nimis se replent, aut liberalius vinum ingurgitant, vel gravioribus animi affectibus indulgent. §. XXXV. Vix quoque ullus tam facile repetit morbus quam gravior capitis, ut apoplexia, paralysis, epilepsia, hemicrania &insania, eo quod hi morbi in parte affecta ingentem imbecillitatem &pravam dispositionem relinquunt, quae accedente animi affectu, immoderata refrigeratione, admissa ebrietate, vel gravi alio in diaeta vitio, eundem subito ciet ac denuo concipit morbum. Pariter observavi abscessus pulmonum, hydropem abdominis &pectoris, nec non colicam, eos, qui vix ab iisdem liberati, vitae victusque ratione Longe minus valetudinem curarunt, denuo corripuisse. frequentius &crebrius renum calculus, podagra &arthritis resultant, ob maximam, quam partibus quibus incumbunt quosque dolorum atrocia delassant, inducunt laxitatem ac debilitatem, ita prorsus, ut qui semel iisdem affectus, saepius eorum insultus experiatur, ac rarius, vel plane non, ab iisdem penitus liberetur. Haud postrema itaque Medici cura eo dirigenda, quo abacto morbo, eiusdem recidivam avertat, eumque in finem cum valetudine in gratiam redeuntibus exactas leges ac regulas diaeteticas praescribat, has ut observent serio inculcet, &congruis laxantibus ac roborantibus, aut etiam decenti sanguinis missione, imminens periculum prudenter arceat atquę praescindat. CAP. SBCT. I. CAP. XI. DE RATIONALI PVISVVM EXPLICAT. &c. 249