Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 249
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. RATIONALI PVLSVVM EXPLI IVDICIO IN MORBIS CATIONE ET RECTE EX IISDEM FORMANDO. N superioribus potiora fundamenta &capita verae &raVeteres mitionalis pathologiae, quae resolvendis morborum histonus recte pulriis apprime inserviunt, concise quidem, sed satis solide, suum doctriut arbitro:, tradidi: nunc ad doctrinam a Veteribus maxinam tradiderunt. mi semper habitam &celebratam veniam, quae ad penitiorem morborum diagnosin &ipsam quoque prognosin necessaria, ad certitudinem artis, existimationem &famam apud doctos &vulgus Medico conciliandam, maximum utique Vtut vero inter Veteres, antiquissiconfert momentum. mus nostrae artis parens Hippocrates, in hac Medicinae parte admodum diffusus &operosus fuerit, ut plures etiam de praedictionibus, praenotionibus &prognosticis libros conscripserit; nihilominus tamen permulta, ut ingenue fatear, in iis comprehenduntur, quae in nostris praecipue regionibus, usu &applicatione carent. Nam regulae istae &aphorismi prognostici magna ex parte particulares sunt, ad certos casus &peculiares circumstantias, quae tamen deficiunt &non adiectae, restricti, tantum abest, ut perpetuae sint observationis &applicationis. Quumque in diagnosticis &prognosticis vix ulla sit excellentior magisque necessaria doctrina de pulsibus; mirandum certe est, in Hippocratis monumentis nullam, vel plane exiguam, eius reperiri mentionem, quum tamen in disquisitione. de urinis, plus quam par (Hosf. Syst. Med. p. III.) est, 250 SECT. I. CAP. XI. DE RATIONALI PVLSVVM EXPLICATIONE est &usus exigit, diffusus sit atque occupatus. Quam breviter vero &concise ipse Hippocrates, tam late &prolixe Galenus de pulsibus sermonem fecit, quippe qui innumerabiles fere pulsuum finxit differentias, quae nec mente concipi possunt, nec reipsa, ut recte animadvertit Montanus, observantur.