Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 251
Unproofread scanNot analysed yet
Sed negant maxime errant quis putarit, hos ipsos ignorare, motum tonicum, de quo tam frequens ipsis sermo est, in reciproco motu constrictionis &relaxationis consistere, &hunc non tantum musculis &fibris. sed maxime omnium canalibus, qui ex tunicis nervosis &fibrosis elasticis conflati sunt, omnibus esse proprium, adeo, ut nullum quod fluidum vehit in corpore animali vas hoc ipso sit destitutum. Deinceps nostri utique scire debuissent, quod horum simplicissimorum motuum vere vitalium ea sit natura ac indoles, ut unus semper alterum sequatur atque proritet ita quidem, ut systole suscitet diastolen, &diastole rursus systolen, unde motus exsurgit perpetuus, &cor in machina animali recte dicitur perpetuum mobile, quod argumentum latius in tomo primo medicinae rationalis systematicae deduximus &illustravimus. Tum apud omnes in confesso est, pulsum, qui tactu in arteriis percipitur, esse nonnisi expansionem &elevationem arteriarum, a contractione cordis, qua sanguinis portio in alveos intruditur, productam; nisi itaque arteriae post expansionem iterum in priorem statum &dimensionem se restituerent sub contractione, neque nova receptio sanguinis &iterata ampliatio, neque etiam progressus in vasa reducentia, posset contingere. Porro systolen sive activam laterum contractionem, licet tactu vix perceptibilem, in arteriis vigere, apertius testatur, sanguinis per arterias vulneratas vel abscissas saliens effluxus, ita succedens, ut in diastole quiescat, in systole vero cum impetu elidatur. Tacemus, quod figura &structura valvularum semilunarium idem luculenter arguat, quippe quae orificiis arteriarum e corde egredientium admirabili artificio eum in finem appositae sunt, ne sub systole arteriarum, quae diastolen sequitur, sanguis ad cor refluat ac reprimatur. Neque denique sublata arteriarum systole, sive potentia elastica, quae dilatatione &reciproca contractione absolvitur, intelligi potest, quo modo tota non solum 252 SECT. I. CAP. XI.