Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 252
Unproofread scanNot analysed yet
DE RATIONALI PVLSVVM EXPLICATIONE solum sanguinis, sed etiam humorum universi corporis massa, quae exacte posito calculo, pro diversitate individuorum, in grandi corpore &robusto ad LXX. vel LXXX. libras accedit, intrusa una vice a corde in principium arteriae ad summum sanguinis uncia, possit dimoveri &in circulum agi. Et certe neutiquam sufficit dicere, arteriosa vasa cum venosis reducentibus non esse continua, sed arteriarum extrema in porosam partium substantiam sanguinem a corde advectum fundere, &effusum mediante motus tonici vi ac potentia in venas &per has ad cor trudi, sicque cruorem in motu progressivo refluo eximie adiuvari. Nam supposita illa humorum in poros &interstitia fibrarum extravasatio, commentum &haud levis error anatomicus est, cui partium &totius corporis mere vasculosa, exceptis filamentis fibrosis, compages, uberrime illustrata &confirmata, artificiosissimis Ruyschii iniectionibus, quibus etiam docemur, nutritionem corporis nonnisi insigni expansione substantiae vasculosae partium a contentis succis fieri, apertissime repugnat. IV. Eandem censuram meretur quorundam sententia, qua nostris temporibus, quum a fagacioribus Medicis iam dudum istae multiplices &inexplicabiles pulsuum Galeni species explosae, antiquum recoquunt &tantum non omnes illas ad fastidium usque inculcant. Videas nonnullorum scripta, in quibus pulsus fortis, vehemens, magnus, plenus, longus, brevis, durus, mollis, parvus, vacuus, debilis, humilis, frequens, rarus, celer, tardus, serpentinus, vermicularis, formicans, caprizans, tremulus, undulatorius, myurus, ferratus, dicrotus, manifestus, obscurus, intermittens, inaequalis, ceu vere &distincte existentes supponuntur, ex variis mentis praefigurationibus explicantur, &ad prognosin formandam sterili plane molimine applicantur. Quo quidem nihil aliud faciunt, quam ut pulsuum disquisitioni tenebras inducant, &vel suo exemplo effatum, quod ipse Galenus lib. I.