Latin
ET IVDICIO IN MOBBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 262
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXVII. Vt autem ad pullus eorumque caussalem disquisitionem redeamus, probe tenendum est: pulsum tam quoad celeritatem, quam magnitudinem, non in omnibus omnique tempore unum eundemque observari, sed ratione magnitudinis cordis &vasorum, copiae &temperiei sanguinis, nec non virtutis elasticae canalium, multum differre, &hinc quoque pro ratione sexus, aetatis, temporum anni, aeris, motus, victus, somni, vigiliae, animi pathematum admodum disSi sexum spectemus, viri plerumque mulieribus crepare. pulsum maiorem &citatiorem, feminae tardiorem &debiliorem obtinent, quippe viri, corde maiori &liori, cui, ut ego in quamplurimis sectionibus observavi, semper vasorum amplitudo respondet, firmioribus quoque fibris &sanguine magis calido turgescente, quam feminae instructi sunt, quae vasa habent exiliora, laxiora &copiosiora. Deinceps in cholericis &sanguineo-cholericis, arteriae validius &celerius saliunt, quam in iis, qui phlegmatici &melancholici sunt temperamenti. Nam cholericorum sanguis maiori copia partium sulphurearum, quae fons &matrix motus intestini calidi &orgastici sunt, scatet, hinc tenuior, fluxilior magisque coccinei coloris est, citatius cursum conficit &excretiones promtiores facit. Quoad corporis habitum macilentiores &qui fibras strictiores &liora vasa habent, prae ET IVDICIO IN MOREIS RECTE EX IISDEM FORMANDO. 263 prae obesis, qui laxis fibris dotati, vasaque gerunt angusta, maiorem &validiorem arteriarum pulsationem experiuntur; unde etiam saniores, robustiores ac ad perferendos labores aptiores sunt illis. §. XVIII. Porro aetas multum ad modificandum arteriarum moAetas. tum confert. Nimirum infantes insignem succorum copiam ad alimoniam &incrementum necessariorum alunt, unde crebriores fiunt diastoles &pulsus, qui tamen ob fibrarum teneritudinem &laxitatem, molliter tangentis manum feriunt.