Latin
ET IVDICIO IN MOBBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 263
Unproofread scanNot analysed yet
In iuvenibus ac viris maximus corporis vigor, sanguis calidus &fibrae strictiores, &hanc ob caussam in iisdem pulsus strictior, maior &vehementior observatur. Senes vero fibras gerunt rigidiores, &sanguis ob cessantem nutritionem redundans, angustatis nimium minimis canaliculis, in maioribus vasis ipsoque corde maiorem dilatationem, adeoque pulsum magnum &quodammodo durum facit, qui tamen ob cruorem, deficientibus particulis calidis sulphureis, crassum ac spissum, tardior est. Labor, motus Labor. &exercitatio corporis, &pulsum, &circulum sanguinis, &quies. excretiones praesertim perspirationem, augent; quies autem &otium, &tardiorem, &debiliorem, sanguinis progressum, adeoque etiam arteriarum motum, efficiunt. Eundem cum motu praestat Sermo inteneffectum respiratio, per sermonem excitatum, vel ascensum acsus. clivium intensior facta, qua sanguis non solum velocius per pulmones, sed etiam universi corporis canales agitur, ac pulsus magnitudine &celeritate increscit. A vigilia evidenVigilia. tior arteriarum percussus sentitur, in somno vero tardior &Post potum sumtum calidum v. g. infusi languidior est. Potus caliCoffee &Thée, vel etiam aquarum thermalium, statim fredus. quentiores vibrant pulsus, nec non post ingestum cibum, adeo ut saepius experimentum ceperim, &quum ante prandium in minuto arteriae septuagies in quibusdam sexagies &quinquies pulsarent, post illud ad LXXV. vel LXXX. quin C. pul264 SECT. I. CAP. XI. DE RATIONALI PVISVVM EXPLICATIONE pulsus ascenderent.