Latin
ET IVDICIO IN MOBBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 264
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil vero tam subito pulsum cordis &arteriarum mutare valet, quam animi affectus; &a terrore quidem pulsus fit inaequalis, parvus &contractus, a gaudio frequens &magnus, ab ira celer ac durus, a tristititia tardior, minor, profundior ac debilis, &post impensas meditationes, languidus ac debilior, neque dubium est, quin in desideriis &affectibus venereis crebrius pariter turbetur. §. XIX. Quam eximia praeterea aeris circumflui ac tempestatum sit efficacia ad sanguinis per arterias motum earundem que percussum conturbandum, quotidianis experimentis inclarescit. Inprimis experientia compertum habemus, quod simulac post diu in atmosphaera regnantes zephyros, vel austros, aquilo, vel eurus flare incipit, mox maior tensio arteriarum fiat, maior quoque vigor &magnitudo in pulsibus, quod etiam observatur, quando argentum vivum in barometro situm suum humilem mutat &ad superiora scandit. Contra ea, si atmosphaera est densa, humida, pluviosa &diuturna austrina eius constitutio, sub vita praesertim sedentaria, longiori somno, &autumnali tempore, languescit pulsus &minor redditur, simul quoque sanguinis circuitus cum excretioEx eonibus, inprimis perspiratione, impeditius succedit. dem fonte derivandum, quod pulsus in arteriis pro anni temporibus mirum variet. Videlicet vere medio, ut Maio mense, maximus vigor corpori inest, &pulsus magnus, interdum vehemens, percipitur. Aestate media arteriae celeriter, sed debiliter, percutiuntur, quoniam ob aestum maior intestinus &calidus partium sulphurearum fit motus, spirituosae autem elasticae exhalant. Autumno pulsus tardi, molles &debiles percipiuntur; &hieme duriores ac maiores migant. ET IVDCIO IN MORBIS RECTE EX ISDM FORMANDO. 265 XX.