Latin
ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 270
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc quando quaestio est de pulsu febrili, celer quidem proprie is est, qui febribus iungitur easdemque indicat; quia tamen frequentia a crebrius repetita vibratione magis in sensus incurrit, &celeritatem comprehendit, rectius utique ii Medicorum sentiunt, qui pulsum frequentem pathognomonicum febris signum esse asserunt. XXVII. Et sane quamplurimi ex recentioribus quoque non Quod testaninfimi subsellii Medici, hoc assertum calculo suo comprotur auctores. bant. Audiamus Sylvium, qui in praxi lib. II. pag. 460. ita disserit: hoc unicum febri omni soli &semper competens signum est, adeoque pathognomicum, pulsus scilicet praeter naturam frequentior, quo praesente, febrem adesse, absente autem, abesse, certo pronunciari queat. Nec enim aliud signum quod competat omni febri innotuit Practicis, reliqua enim signa omnia, non tam febrem, quam febris speciem, gradus &tempus indicant aut demonstrant, Sylvio assurgit diligentissimus observator Ettmüllerus, in tomo pract. p. m. 248. pulsus, inquiens, naturaliter frequentior recte statuitur signum pathognomicum febrium a Sylvio, tam in dissertatione de natura febrium, quam in praxi, quicquid in contrarium scribat Deusingius, Tract. disquisitione Anti- Sylviana. Idem confirmat clarus Belgarum Practicus Deckerus, in notis ad Barbette p. 102. ubicunque, scribens, pulsus praeter naturam frequentior observatur, ibi febris est. Et Schelhammerus in tr. de puls. p. 47. frequentem in omni febrium genere nunquam non sese offerre scribit, &cum calore earum esse signum pathognomonicum. XXVIII. Monendum vero est, quod licet in omni febre pulIn febribus quoque adest suum praesto sit frequentia, minime tamen ex eo concludere liceat, ubi pulsus frequens, ibi febris. Nam superias iam pulsus durus. in caussarum evolutione ostensum est, in pueris &cholericae temET IVDICIO IN MORBIS REGTE EX IIDEM TORMANDO.