Latin
ET IVDICIO IN MORBIS RECTE EX IISDEM FORMANDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 271
Unproofread scanNot analysed yet
271 temperaturae viris esse, &a motu fortiori corporis in balneo, assumto sudorifero, ab animi pathematibus, post epilepsiam &vinum potum, naturalem arteriarum motum fieri frequentiorem; quum tamen febris absit. Quapropter haec. cautio a Medico, ne decipiatur, adhibenda est, ut prius studiose exploret: an forsan a caussa externa haec pulsuum frequentia fuerit orta; ac deinceps ut inquirat: num etiam alia febris essentialia signa, ut horror &refrigeratio extremorum, adsint. Porro etiam probe notandum id, quod a paucis notatum, quod scilicet in febribus omnibus frequens non modo sit pulsus, sed &simul ob tensionem arteriae, plus reNam certe paucissimae sunt fenitens &naturali durior. bres, in quibus pulsus non solito durior observatur, exceptis modo quibusdam vere malignis febribus sudoriferis, e quarum numero maxime sudor sic dictus Anglicus &colliquativus, quae potius undoso pulsu ac summa virium deiectione indicantur. Febris quippe, secundum nostram rationalem demonstrativam explicationem, est affectio systematis nervosi &vasculosi, universali spasmo quodammodo constricti, qui non modo nervosas &musculosas fibras, sed &ipsa arteriosa vasa eorumque tunicas, quae ex fibris nervosis &musculosis conflatae sunt, afficit. Et ab hac tensione &constrictione partium, quae sic proprie de essentia febris est, dependet non modo tensio &durities, sed &frequentia pulsuum aliaque symptomata febri iuncta; quandoquidem spastica haec fibrarum strictura, dum vasa capillaria nimium angustat, angustia celeritate compensatur, &sanguis citatiori mutuo attritu incalescit; a priori frequentia, a posteriori, corporis aestus. XXIX. Vt autem paullo specialius innotescat, quomodo in Variat tapulsus sit comparatus, primo te- men pro temvariis febrium generibus quoad tempora decursus morbi pore febris. nendum est loco: eundem Nimirum in principio continuae, febrilis, eximie differre. vel 272 SECT. I. CAP. XI.