Latin
INSPECTIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 278
Unproofread scanNot analysed yet
Quin vidi, ex arteriolis in virulento carcinomate disruptis, sanguinem fluidum &nitide rubicundum stillasse, qui exterius nihil plane vitii habuit, Fallax itaque atque infidum omne iudicium, quod ex sola sanguinis inspectione arcessitur; unde etiam procul dubio factum, quod antiquissimi artis nostrae antistites, Hippocrates &Galenus, qui omnes sanguinem ceu vitae thesaurum agnoverunt, de iudicio in morbis ex eius aspectu ferendo parum admodum prodiderint. Sane sanguis, etiamsi vitiosus, quamdiu promte &expedite per corporis meatus movetur, non facile laedit; &optimus contra, si vel stagnat, vel firmiter impactus haeret, aut extra vasa effunditur, non modo Nam qui morbomorbi, sed &ipsius interitus caussa fit. rum &symptomatum genealogiam probe callet, is facile perspiciet, eorum originem, non tam a crasi, vitiata fluidorum, quam potius a vitio solidorum, vitio loci maxime &motus, esse arcessendam. Optimae certe notae sanguinis quando vasis elabitur, putrescit &funesta exportio, citat symptomata, in cerebro apoplexiam, febrem, convulsionem epilepticam &lege consensionis vomitum in ventriculo; intra cavitatem thoracis, vel abdominis paullo maiori quantitate effusus, in foedam &lethalem abit putrediSi vasis adhuc contentus cruor membranis cerebri nem. firmius impactus haeret, phrenitidem, in tunicis ventriculi &intestinorum funestam inflammationem, in sphacelum abeuntem, ciet. In cordis thalamis &vasis maioribus ubi congrumatus haeret, syncopen vel subitam mortem producit. In substantia musculorum quum firmam concipit stasin &in motu progressivo sistitur, in sphacelum, siye mortiferam concedit putrilaginem. §. VII. itized by Goog Dir