Latin
INSTECTIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 279
Unproofread scanNot analysed yet
INSTECTIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO. §. VII. Nęque ullum amplius praeterire poterit, viscerum a sanguine vel sero infarctum, opstructionem &indurationem, gravissimas chronicas passiones, cachexiam, hydropem, hecticam ingignere, in quibus saepe sanguis e vena missus vitio carere videtur. Et sicuti venenum datum exigua mole sanum &qui integrum sanguinem habet cito necare valet; ita etiam miasma in peste &aliis contagiosis morbis, vel materia in podagra, arthritide, &scabie retropulsa, saevis spasmis, citra vitium in sanguine, homines perimit. Quin licet pluribus nostro tempore solenne sit, in affectibus chronicis spasmodicis, qui in viris mali hypochondriaci, in sequiori sexu hysterici nomine veniunt, sanguinis spissitudinem ceu caussam accusare; nihilominus tamen sanguinem hoc morbo affectis e vena consistentia &colore bonum ac laudabilem detrahi, crebriori experientia convincimur. Nam spasini tam universales, uti sunt febriles, quam certarum partium, gravissimorum symptomatum auctores quidem sunt; rarius tamen a denso &crasso sanguine, sed potius ab eius copia, nimia expansione, vel etiam subtili in eo latente acrimonia, exsuscitantur. VIII. Quamvis autem ex sanguinis aspectu praesagium admodum fallax &plurimi morbi ex eodem plane non deduc queant: eius tamen inspectio &paullo curatius examen non plane usu caret, qui vero plus ad praescindendos, quam ad sanandos morbos, pertinet. Placuit mihi quam maxime hanc in rem insignis locus Celsi lib. II. cap. 10. ita disserentis: e vena sanguis cum erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere. Nam si is crassus &niger est, vitiosus est, ideoque utiliter effunditur. Si rubet &pellucet, integer est, eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut ea noceat, protinusque est supprimendus. Gravis hic auctor sangunem tenuem &rubentem, integrum, crassum vero &nigrum, vitiosum pronunciat; quod licet non sit perpetuum, magni tamen hoc monitum in administranda venaesectione usus est.