Latin
INSTECTIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 280
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quum eiusmodi crassus, niger &mox in coagulum abiens sanguis, aegre admodum per minima &capillaria partium vascula cursum absolvat; facile ibi haeret, &obstructiones, quae foecundae chronicarum passionum matres sunt, excitat. Vel si quando eiusmodi sanguis, fortiori corporis aut animi commotione, aut intenso frigore, aut etiam propter dolorificas &spasmodicas internarum partium contractiones, vi &impetu quodam in minima vascula, quae secundum naturam non sanguinem, sed tenuiorem lymphaticum humorem vehunt, truditur, ibi quam facile firmius impactus haeret, &graves ac funestas inflammationes conciliat. Id quod etiam quotidiana fere docet experientia, dum in pleuritide vera, peripnevmonia, semper fere sanguis, cui serum instar glutinis tenax innatat, e vena emittitur. Igitur quam maxime salutare est, talem sanguinem ubi offenditur, ad pessima mala avertenda detrahere, quo reliquus deinde cruor eo melius subigi, circulari &congruis eum in finem adhibitis alcalinis, volatilibus, diluentibus, aqueis, aquis salubribus attenuari &subtilisari possit. Sanguis vero nimis tenuis, floridus, coccinei coloris, non semper boni quippiam praesagit, praesertim si sero sit destitutus &in fundo nullum obscuri coloris coagulum ponat. Nam talis color vel a salibus largiter admixtis alcalinis, in arthriticis &scorbuticis, gignitur, vel nimium intestinum calidum motum arguit, ut in lentis &hecticis febribus, vel etiam partium sulphurearum exuberantem copiam, a liberaliori vini &aromatum usu, piaesertim in cholericae constitutionis hominibus, subindicat. Nonnunquam tam tenuis ac floridus sanguis observatur, quando viscera, inprimis sanguinea, crassiore cruore infarcta sunt, quandoque etiam a spasmodicis convulsivis partium internarum motionibus, qualem