Latin
BECT. I. CAF. XII. DE IVDICIO EX SANAVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 282
Unproofread scanNot analysed yet
BECT. I. CAF. XII. DE IVDICIO EX SANAVINIS parum seri dimittit, ac ut saepe spectavi, color est coccineus cum magna spuma. In variolis, morbillis, item acutis &continuis febribus, sanguis fluidissimus comparet, plane non in coagulum concrescens; eo quod vehementi illa intestina calida motione omnis gelatinosa substantia absumitur &salinum principium quasi in alcali convertitur, quod omne coaguConfirmat hoc Wepferus in histor. apoplect. lum arcet. XVI. in schol. fidem faciens, se sanguinem in cordis ventriculis &vasis maioribus fluidum, nec pòst obitum grumescentem, in cadaveribus febre continua defunctorum reperisse. Et haec sunt potiora quae ex sanguinis aspectu probabili coniectura praesagire licet; quae tamen ita sunt comparata, ut neutiquam universalia sint, sed pro circumstantiarum &individuorum ratione discrepent. Iam etiam de diversis modis sanguinem humanum examinandi nonnulla adiicienda. Sunt hi varii, &primo quidem is, quo eius gravitas specifica respectu aquae simplicis exploratur. Perficitur hoc instrumento statico, quo ego etiam urinam, lac, salsos &medicatos fontes, ponderare soleo. Tum quidem immissa, sanguini oblongo vitro excepto, lance, patet, eius libram, tantundem aquae pluvialis, unius &dimidiae tantum unciae pondere, specifica superare gravitate. Alter sanguinem examini subiiciendi modus est, quo proportio solidi &fluidi indagatur; quando nimirum calori exponitur, quo siccescat &in pulverem fatiscat, quo, uti su erius meninimus, constat: tres fluidae substantiae partes, &unam solidae, in sanguine sani hominis contineri. XII. Porro solenne mihi est, si iudicium de sanguine ferendum, ut iubeam, quo portio eius, sive e vena brachii, sive pedis, educatur, in patinam, &alia in aquam immirtatur. Is enim qui in patellam effusus, copiam &coagulum sanguinis