Latin
BECT. I. CAF. XII. DE IVDICIO EX SANAVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 283
Unproofread scanNot analysed yet
NSPECTIONE ET EXAMINE RECTE ELICIENDO. nis ac seri exhibet, simulque affusis variis liquoribus chymicis tentari potest. Tum quippe conspicere licet, quam promte a spiritu acido, salis nempe vel vitrioli, coagulum subeat, qualis consistentia, admixto saturato corticis chinae decocto, eidem inducatur; tum quoque iucundo comparet spectaculo, ab affusis liquoribus alcalinis, fixis &volatilibus, cruorem fluiditatem recipere &rubedinem eius mirum intendi, quum contra instillata aqua forti, ferum lactescente, &cruor gryseo colore, inficiatur. Pariter saepius experimentum cepi, &nitri pulverem, vel potius eius solutionem, sanguini addidi, ac eundem inde semper fluidiorem redditum &coccineo colore imbutum vidi, ut hinc satis mirari nequeam paradoxon assertum, quod in clarissimorum virorum scriptis, qui nitri virtutem in morbis summis concelebrant encomiis, me aliquoties legisse memini, sanguinem scilicet a nitro inspissari potius &coagulari. §. XIII. Ex illa vero portione quae in aquam prosiliit, variae Et aquam sanguinis &seri substantiae optime cognoscuntur. Nimi- mittendus. rum pars sulphurea, quae matrix coloris est, aquam rubedine inficit, &hac ex tinctura, prout magis vel minus saturata est, copia sulphuris, aut tenuioris, aut crassioris, recte colligitur; ubi tamen notandum, quod quo diutius aqua sanguinolenta in libero aere stet, eo magis color austerus ac Deinde hac etiam ratione non solum in brunus reddatur. conspectum veniunt partes nutribiles chylosae, quae instar flocculorum fundum petere solent, sed saepius etiam ingens portio gelatinae, ut manibus eximi possit, quod saepius conspexi in plethoricis sanguineae complexionis, praesertim feminis spongiosi habitus, quibus labor, abstinentia a largiori &lauto cibo, potissimum in coena, maximo est praesidio. Denique hoc modo commode indagari potest, num sanguis sit fibrosus? hoc est, multis filamentis &quasi fibris carneis refertus, quae mutuo coeunt &in superficie sparsae haerent.