Latin
BECT. I. CAF. XII. DE IVDICIO EX SANAVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 285
Unproofread scanNot analysed yet
ciat; quae tamen, quum non ex speciose incrustatis fictionibus, quas in arte nostra quam maxime detestor, sed attenta, sincera atque multiplici experientia scripta sint: eximio usui fore iis, qui in artis operibus dextre ac perite versari nituntur, certissime confido. Saepius autem cum taedio profecto conspicio, in libris sic dictis practicis &semioticis, citra experientiam, dogmata proferri, quae veritati minus sunt consentanea, atque ex luxuriante imaginatione, vel minimum possibili speculatione, fluunt, quasi vero omnes morbi ex sanguinis inspectione cognosci &curandi indicationes inde elici queant.