Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 285-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. IVDICIO IN MORBIS EX VRI NA ALIISQVE EXCRELIS RITE FERENDO. Vum vitalis corporis nostri conservatio &omnium Excreta quoque indicia eius functionum integritas, non modo in perenni Medico prasanguinis &humorum circuitu consistat, sed &ma bent. xima ex parte a debito excretionum successu dependeat; Medicus utique non tantum ex pulsu, qui genuinus circulationis index est, atque etiam ex ipsius sanguinis aspectu &subtiliori indagine, verum etiam ex iis quae quotidie per varia emunctoria foras e corpore secedunt &evacuantur, status tum sani &ordinati, tum morbosi &praeternaturalis, signa &indicia petere, atque ex istis iudicia ac praedictiones formare debet, Vtut autem multa &varia, e corpore ad tuendam valetudinem proscribantur; nullum tamen est, quod magis sensibus manifestum &commodius aspici &tractari possit, quam urina.