Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 287
Unproofread scanNot analysed yet
cundum Sanctorii calculum &assertum, communis fere usque eo invaluerit opinio, materiam quae difflatione perpetua, e cute exit, reliqua omnia excrementa copia superare, atque etiam in Italia &locis praecalidis id fieri non negandum sit; accuratiori tamen, à me etiam instituto examine, in nostris his frigidioribus ad septentrionem magis vergentibus oris, hoc non ita contingere patet. Notavit idem quoque Jacobus Keil in tentamin. physico med. pag. 173. qui multa experimenta statica eum in finem adornavit, ac deprehendit: urinam unius diei, vel viginti quatuor horarum, esse duarum librarum &unciarum fere sex; perspirationis autem quotidianae pondus tantum ad uncias triginta plus una assurgere, &quod per alvum excernitur in uno die, esse communiter ponderis unciarum quinque. IV. Ego veritatis cupidus, quae non ita pridem in proExperimenta prio corpore eum in finem feci experimenta &quid obserinstituta. varim, fideliter communicabo, quae certe non sine usu &fruPer duos nempe hebdomades diebus singulis ctu erunt, certam potus &ciborum portionem assumsi, &exeuntem postea urinam ponderavi. Videlicet cerevissae Loebeiunensis tenuioris, cuius libra teste hydrometere drachmas quinque &dimidiam solidae materiae continet, duas quotidie mensuras, quae minimum quatuor civilium librarum pondus aequant, bibi; deinde mane decocti coffee quinque pocula, quorum unumquodque duas capit uncias, adeoque decem uncias, sorbillavi; iusculorum porro in prandio &coena, decem circiter, &vini Hungarici in prandio quinque assumsi uncias, quibus demum accedunt unciae circiter sex liquidi cum solidis cibis apparatis ingesti: ut adeo subducto calculo, sex minimum liquorum libras corpus quotidie subiisse pateat.