Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 286
Unproofread scanNot analysed yet
Quo etiam factum est, ut ab antiquissimis artis nostrae auctoribus, Hippocrate praesertim &Galene, nulla in semioticis doctrina tam cumulate &diffuse in relictis monumentis excussa deprehendatur, ac ea, quae de urina, &petendis ex ea signis, quibus sanitas &periculum praedici posQuin non modo plebem, sed &alios non sit, tractat. indoctos, constans tenuit opinio, ex solius urinae inspectione, universum corporis &eius partium internum statum eiusque integritatem, vel vitia, quam optime cognosci posse ac detegi; qua erronea credulitate, plures ex idiotis &lucripetis Medicastris, ad decipiendum miserum &ad iudicandum ineptum vulgus, hodienum pessime abuti solent. Quia autem multa in Medicorum, tum antiquiorum, tum recentiorum, monumentis tradita prostant, quae veritati &experientiae minus respondent, ratione &fundamento carent, neque intelligi aut explicari possunt, plura quoque ad urinam, tam sani, quam aegroti hominis, penitius cognoscendam deficiunt: utilissimum fore duxi, si hoc argumentum, in praxi scitu necessarium, paullo curiosiori indagine perquirerem, hanc de urina doctrinam in meliorem &rationalem ordinem redigerem, a confusione &obscuritate liberarem, atque adeo eam magis intelligibilem &explicabilem efficerem. III. Prius vero quam ad praeternaturalem urinae in morbo affectis constitutionem atque naturam indagandam accedamus; ere fore existimo, ut urinam sani hominis, quoad suam essentiam, elementa, originem &quantitatem, curatiori examini subiiciam. Primo igitur sciendum est, eius originem &materiam ab assumtis potissimum liquidis esse repetendam, quae quo maiori copia hauriuntur, eo plus lotii reddi perpetuae est experientiae. Deinde &hoc observatu dignum, quantitatem urinae, in nostris praesertim regionibus, reliquorum, quae perspiratione, alvo aliisque egestionibus eNam licet seducuntur, quantitatem &pondus excedere.