Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT EVACVANTIBVS. FAFg Vacuantium operatio occupatur maxime circa humores qui copia in vitio sunt, eamque ob caussam in Efanitatis tutelam vel naturae motibus, vel his non sufficientibus, aut plane deficientibus, artis ministerio, per congrua emunctoria expelli debent. Iam vero vitiosi succi non unius eiusdemque naturae, craseos atque texturae, nec etiam excernicula per quorum emissaria quilibet exturbandus, eiusdem structurae atque dispositionis sunt; ideóque etiam instrumenta quibuscum eorum expulsio adornatur, varia erunt ac multiplicia. Scilicet quae stabulantem in ventriculi &primorum intestinorum cavo vitiosam saburram superius per os eliminant, emetica, quae ex inferiori canalis alimentaris regione per ani secessum, laxantia aut purgantia, quae per tubulosum cutis emunctorium, diaphoretica &sudorifera, per renale cribrum &urinarias vias, diuretica, per glandulas &ductus salivales, salivantia, per asperam arteriam ex thoracis cavo, expectorantia, per narium &faucium glandulosam substantiam, errhina, sternutatoria &apophlegmatirantia ac denique quae ipsum superfluEeT. H. CAP. V. DE EVNCVANTIEVS. um sanguinem evocant, emmenagoga &haemormoides cientia vocantur. Sed de singulis iam seorsim.