Latin
CAPVT
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Primum inter evacuantia locum obtinent EMETICA sive VOMITORIA, quae duplicis sunt generis, mitiora scilicet, vel fortiora. Lenioribus accensenda merito aqua simplex tepida, adiecto pauxillo salis &portione mellis, vel olei expressi aut pinguedinis, vel decocta cum semine vel cortice raphani rusticani, aut semine anethi, vel etiam aqua thermalis, simul &semel largis haustibus copiose ingurgitata. Validiorum in numero ex vegetabilium classe sunt folia &radix asari, helleborus albus, succus corticis medii sambuci, immo omnia cathartica validiora maiori dosi dita, nec non quae ab exteris asportantur gummi guttae &radix hypecuanhae; ex metallorum &mineralium famisia, quaevenereae prosapiae, ut vitriolum cyprium, album, Gilla Paracelsi &Angeli Salae, ex capite mortuo olei vitrioli Goslariensis, quod venereae indolis, crystalli viridis aeris, sal emetico-diaphoreticum Moebii, ex vitriolo, Goslariensi &nitro anaticis partibus paratum, nec non quae ad regulinam stibii substantiam ortum referunt, ut tartarus emeticus, vitrum antimonii &exeo parata aqua benedicta Rulandi, mercurius vitae, maxime ex butyro antimonii rectificato cum praecipitatione aquae simplicis, vel olei tartari per deliquium confectus, pulvis Monckii, ex duabus partibus reguli antimonii martialis &una nitri paratus, sulphur sic dictum auratum antimonii, idque correctum, panacea sic dicta Glauberiana, Conerdingiana, ad grana quinque vel sex oblata. Theoremota I. Mitiora emetica &maxime diaetetica a Galeno &veteribus potissimum sunt usurpata, quippe quae admodum secura &utplurimum copia sua, non secus ac clysteres ex iisdem ingredientibus concinnati, intestina, ventriculum, inprimis sriam debilis &ad motum excretorium, teste nausea, ructibus, oris amaritie, anxietate, proclivis est, ad vomitum ex solicitant: sed non agunt uitra limites ventriculi, ex quo utique humores crudos, pituitosos &biliosos ex male ingestis &digestis collectos non sine fructu evacuant. II.