Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 294
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter in gravioribus capitis morbis, eius nempe doloribus, in vertigine, phrenitide, mania, melancholia, epilepsia, valde tenues &leves emitti urinas, idemtidem perpetuae est observationis. Idem contingit in gravioribus nervosarum partium affectionibus, quae a caustico veneno, vel a vermibus tunicas intestinorum rodentibus, in convulsionibus, concitantur. Et quod probe notandum est, tenues &aquosae eiusmodi urinae non modo in ipso statu &exacerbatione horum morborum prodeunt, sed &aliquot dies ante, ac paroxysmos imminentes nunciant. Vnde non mirum est, quendam apud Tulpium lib. II. obs. 19. ex tenui lotio, triduo ante praesagire potuisse cordis palpitationem. §. XIII. Tenues quoque, aquosae &perpetuo albae eiusmodi urinae in diuturnis morbis difficulter iudicant &securae non sunt; in vigore autem febrium si copiosae fluunt &ante dies criticos, multum alunt periculi &phrenitidem imminentem praesagiunt, teste iam Hippocrate sect. II. aph. 22. sect. IV. aph. 70. qui lib. epid. sect. II. id confirmat exemplo aegri, qui secundo die surdus, circa meridiem deliravit &quinto die mortuus est, &alius sect. III. ibid. qui quarto die obut phreniticus. Idem auctor saepenumero etiam observavit: easdem urinas, si in inflammationibus gravioribus internis, uteri, pulmonum, ventriculi comparent, nunquam periculi esse expertes praesertim si creber stimulus sit ad matulam &copiosissimae ac tenues reddantur.