Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 295
Unproofread scanNot analysed yet
Nam dilutae eiusmodi aquosae, pondere leves, omnis sedimenti expertes &quae pauxillum solidi habent urinae, a nimium per spasticas stricturas coarctatis &angustatis ductibus renum secretoriis &excretoriis proveniunt, &luculentum totius generis nervosi spasmis affecti testimonium ferunt, quum lege consortii &consensionis, renes etiam &ductus urinosi simul compatiantur. Albae Debetur autem prodeunt &pellucidae hanc maxime ob caussam, quod spasmis. strictiores tubuli, plerumque nonnisi id quod valde tenue est &diametro canaliculorum respondet, admittunt, undae crassae &sulphureae moleculae remanent. Et copiosae utplurimum profluunt, quia in affectibus spasmodicis, ob tubulos subcutaneos constrictos, parum humidi perspirat, sed ad renes eo copiosius fertur ac urinae insinuatur. Quod vero in acutis morbis eiusmodi tenues &aquosae urinae inflammationem, vel iam praesentem, vel certo futuram, in ventriculo aut capite, subindicent, haec subest ratio: quia ob spasticas stricturas, sanguinis impetus urgetur ad interiora ac superiora, quo sit, ut is in tunicis cerebri &ventriculi, praesertim viribus iam fractis, firmius impactus subsistat &inflammationes praecipitis periculi pariat. §. XIV. Monendum tamen est, quod tenues, aqueae, plus miAliisque nus turbidae urinae, non semper a spasmis ortum trahant, caussis. sed aliam etiam agnoscant caussam, &vel vires valde fractas, vel partium sulphurearum in sanguine, à quibus &eorum motu calor &spirituascentia dependet, defectum, vel vim ventriculi digestricem imbecillem, vel etiam sanguificationem laesam &copiam eruditatum, tam in primis viis, quam massa sanguineae admixtarum, prodant. Quare qui novissime a morbo diuturniori convaluerunt, v. c. a dysenteria, a febre acuta exanthematica, morbo Hungarico, variolis, si nimium praesertim indulgent appetentiae, ex defectu caloris &spirituascentiae in fluidis, facile multas colligunt cruditates aqueas, quae quum minus commode per cutem difflari possint, sublistunt, intus remanent &per urinam secedunt. Et haec utique est ratio, quod etiam in cachexia, leucophlegmatia, enormibus haemorrhagiis in principio anasarcae, in chlorosi virginum, in mensium suppressione, tales urinae crudae, turbidae, pallidi, subviridis, vel tenuis citrini coloris, copiose mingantur. Notavit hoc iam Hippocrates, qui eiusmodi urinas tenues &aqueas spleneticas appellat, quia in iis, quibus facies coloris luridi est &lien laborat, observantur.