Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 299
Unproofread scanNot analysed yet
mento secedunt, certo indicio, morbum, id est spasticas constrictiones partium, solvi atque remittere, ut ductibus urinariis iterum patulis redditis, impuritates salinae sulphureae viscidae seri, quae ipso morbi tempore progenitae, liberum iam habeant ingressum atque exitum. Quandocunque vero Vrinae diu post phthisicum aut alium vehementem ac diuturnum morcrassae malae? bum, urina diutius fertur crassa, pauca, saturate &obscure rubra, cum copioso sedimento pinguedo supernatans vitri urinarii parietibus a dhaerescit corpusque interea tabescit; morbum in febrem lentam &hecticam concessisse testatur, qua rarissime aeger servatur, eo quod corrupta ex laeso viscere materia sanguini &lymphae intimius nupta, instar fermenti motu intestino calido mixtionem &crasin sanguinis temperatam dissolvit, &optimum etiam alibilem succum in excrementitias salso-sulphureas sordes convertit, simulque pinguedinem corporis colliquat. Idem metuendum periculum, quando in hydropicis urina hecticorum similis profluit. Nam parcum eius stillicidium, lyn pham ex ruptis vasculis lymphaticis in cavitatem vel porosam partium substantiam secedere, &color obscure rubicundus crassiusque sedimentum, partim motum intestinum calidum sanguirem dissolutorium, partim etiam obstructum hepatis emunctorium, quo sordes biliosae separari solent, arguit. XX. Dantur tamen etiam in morbis chronicis, citra febrem Vrinae crassae &calorem internum auctum, urinae crassiores, valde satusine febre. rato colore rubicundo bruno tinctae, pondere admodum graves, adeo ut interdum libra una, teste cylindro statico &evaporatione, uncias tres, vel quatuor, solidescentis materiae Obvium hoc est quam maxime in in complexu foveat. Pp 2 scor