Latin
SECT. I. CAP. XHI. DE WDICIO IN MOREIS EX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 300
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. XHI. DE WDICIO IN MOREIS EX scorbuto confirmato in arthritide ¶lysi scorbutica, senectute extrema, quandoque etiam in passione nephritica, conquiescentibus dolorum tormentis, nec non in ictero flavo &atro. Laesam autem in eiusmodi urina esse proportionem elementi aquosi &salino-sulphurei, exinde patescit, quod affusa sufficienti aquae solius simplicis copia, ad naturalem tincturam reduci possit. Crassities quippe &color ille fuscus ab excrementitiarum salinarum &sulphurearum partium in sanguinis &humorum massa hospitantium copia, ortum trahit, quae propter hepatis obstructionem, a succorum vitalium connubio non rite segregantur. Nam iecoris viscus, cum in omnibus chronicis morbis, tum maxime in scorbuto patitur, ut etiam Willisius in tr. de febribus fidem faciat: se plurima scorbuto defunctorum cadavera secuisse, &observasse, quod in culpa fuerit in nonnullis hepar prorin aliis vesus exsangue &instar uberis vaccini exsuccum, sica biliaria, aut vacua, aut lapidibus obsessa, aut amurca minime amarescente repleta. XXI. Quando porro eiusmodi crassiores mirum austeri coloris urinae, (wie dickes braunes Bier) crocea tinctura immersa linteanina inficiunt, certum est indicium, bilem propter obstructos, vel spasmo constrictos ductus hepaticos &cysticos &denegatum in duodenum influxum, per vasa lymphatica regurgitare ad sanguinis &lymphae massam, &icterum adesse. Vbi vero color in atro-brunum vergit, icterum designat nigrum, qui non tam a bile reflua, quam potius ab eius secretione in hepate plane impedita nascitur. Nigredo autem acido admixto tribuenda; eo quod ob defectum bilis, quae alcalino suo elemento, acorem qui ingestis inest, temperat atque obtundit, succi acetosi ad sanguinis massam transeunt, ibque sulphureis, oleosis ac biliosis particulis unitae, atrum excludunt colorem, haud secus ac videmus, acido liquore bili affuso, post digestionem eandem primum viridescere αε τ π