Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 30
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quem morborum origo &primordia fefellerunt, is, secundum praeclarum medicorum Ciceronis, Celsi, effatum, minus rocte curam suscipit: &vicissim, qui ad cognoscendum sufficit medicus, ad sanandum etiam sufficit, quemadmodum sapienter proditum est ab Hippocrate Lib. de arte §. 20. §. III. Verum enim vero, quo excellentiori usu haec doctrina sese commendat, eo minus vulgo eius rationem haberi constat. Dici certe vix potest, quam turpiter nonnunquam ludibrio vulgi sese exponant medici etiam ii, quorum eruditio in reliquis medicinae partibus non mediocris est, si v. c. uterum a prole expansum pro hydrope ascite, vel ascitem pro impraegnatione venditant: si febrem malignam, periculi raro expertem, pro benigna catarrhali: si inflammationem ventriculi &intestinorum, pro solo dolore colico: asthma flatulentum pro catarrho suffocativo: syncopen pro apoplexia: variolas pro petechiis: purpuram pro variolis: dolorem ex calculo pro affectu ischiadico, molimine haemorrhoidali vel dolore colico &quae plura sunt, habeant. Ecquis hic non clarissime perspicit, medicum in morbis hisce distinguendis hallucinantem, tum in prognosi facienda, tum in curae administratione legitima, quam facile peccare posse? Alia enim remedia hydropicus &cachecticus status, alia impraegnatio, rursus alia fesris maligna, quam benigna catarrhalis, postulant. Quaecunque prosunt in dolore colico, illa ipsa in ventriculi inflan matione maxime nocere possunt. Secus procedendum in cura asthmatis flatulenti, quam catarrhi suffocativi. Sic etiam methodus, qua utimur in syncopticis excitandis non sufficit in apoplexia auferenda. Longe alia quoque medendi via ineunda in calculosa affectione, quam in ischiadica, &urgente haemorrhoidalis sanguinis congestione ac colicis torminibus. Variolarum, petechiarum, purpurae diversa itidem inter se est conditio, &diversam quoque ex parte therapiam &medicam tractationem requirunt.