Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 31
Unproofread scanNot analysed yet
Vt adeo pateat, ingentem intercedere differentiam inter medicos artis suae gnaros &rerum suarum satagentes, qui doctrinam de distinguendis morbis ex observationibus conquisitissimis rite hauserunt, &inter illos spurios Aesculapii filios, qui huius doctrinae prorsus rudes, fortunae tantummodo omnia committunt. Ne igitur medens in re tanti momenti impingat, sed morbum quem curandum suscipit ab aliis, eadem ferme facie incedentibus, curate discernere possit, animo imbibenda &firmiter tenenda sunt, indicia certa ¬ae characteristicae, quae unicuivis propriae sunt eundemque produnt ac manifestant. Nimis vero longum foret singulas morborum species percurrere eorumque differentias inter se conferre; ideoque mihi suffecerit communissimos, difficulter tamen distinguibiles, in medium attulisse, in quo differant indicasse &mutuo demum comparasse. Et febris quidem denominatio permultis morbis communis est, qui tamen ratione causarum, indolis, periculi &medendi methodi quam maxime discrepant, eamque ob causam caute sunt distinguendi. Scilicet est febrium quoddam genus ephemera dictum, quod praecipuum &peculiare id obtinet, ut intra breve temporis spatium, &plerumque intra viginti quatuor horas, perspiratione auctiori ad finem pertingat. Alia febris species est synocha, his a reliquis dignoscenda signis, si primo horror &refrigeratio levior, quam in ceteris est, dein parum remittunt symptomata, quam ob causam a veteribus febris continentis nomine insignita fuit. Solet quoque maxime circa auroram adoriri &terminatur utplurimum haemorrhagiis narium vel sudoribus largis, circa quartum vel septimum diem erumpentibus. Causus à tertiana