Latin
VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 302
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem sale tartareo si urinae nimium refertae sunt, quod cognoscitur, quando matulae parietes &fundus copioso tartaro incrustantur, indicium est dispositionis ad calculum reMaioris periculi est, ubi crassum, rubrum num &vesicae. &friabile sabulum, mox emissa urina, fundum petit, quippe quod morbum nephriticum adesse, plane evincit. quo luculentum Hippocratis suffragium aph. 79. Sect. IV. quibus perhibentis, in urina subsident sabulosa, iis vesica calculo laborat. Interdum quoque crystalli mieantes fulvae copiose sese apponunt lateribus matulae, quae doloris arthritici, rhevmatici, plus minus fixi vel vagi, indicium praebent. Quando urina mingitur mox eruenta, mox ob puris miscelam lactescens, interdum glutinosa, crassa tenaci materia mali odoris onusta, quae fundo adhaeret, nec vitri agitatione dissolvitur, certum exulcerationis renum vel vesicae documentum praebet. Quin ipse in calculo &ulcere vesicae saepius lotium ram tenax vidi, ut instar albuminis ovi cohaeserit, nec guttatim aut per vices potuerit effundi, sed inclinata matula, omne simul massae instar elapsum sit. Eandem quoque in rem facit notabilis observatio, in M. N. C. Dec. III. A. IIX. obs. XI. consignata, de urina crassa glutinosa, quae ad ulnae longitudinem potuit extendi, &filtro imposita, ne guttulam transmisit. XXIV. In gonorrhea, praesertim chronica &maligna, non solum prostratae, sed plerumque vesica etiam exulcerationem patiuntur; unde urinae turbidae &crassae, wie Kraut-Lacke, emittuntur, quae sedimentum copiosum reiiciunt mucosum, quod exsiccatum &carbonibus iniectum, foetidissimum odorem spargit. Alias semen purum, propter levitatem, urinae Pariter saepissime in calculo vesicae, haec ipsa vel innatat.