Latin
VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 303
Unproofread scanNot analysed yet
eius sphincter erosus est, ac tum urina crassa furfuracea min gitur, cum exiguis carunculis &fibrillis, quae a vulgo pro vermibus habentur, id quod confirmat Hippocrates sect. IV. aph. 66. 67. quibus, inquiens, in urina crassa existente, carunculae parvae, aut veluti capilli, aut furfuracea quaedam, simul exeunt, his vesica scabie laborat. In stranguria crebrius ad stranguria mingendum est stimulus, sed parum mittitur, idque turbidum, valde salsum &acre, cum filamentis, idemtidem fundum petentibus, &tum sphincter plerumque spasmodici quippiam patitur. Si sanguis lotio est admixtus, instar lo& mictu cruturae carnis, seu vini rubri comparet, sed postea cruor ima ento. petit, &purpureum colorem, quando ex renibus, atro-fuseum vero, ubi ex adapertis vesicae venis prodiit, refert. Talem sanguinolentam urinam in sene vegeto octogenario, qui iugiter dolorem pressorium in regione pubis sentiebat, quotiescunque equitabat, vidi. XXV. Ex hisce quae iam attulimus, liquido elucescere arbi Vromantiae tror: uroscopiam &uromantiam haud exiguae utilitatis esse utilitas in pathologicis. in praxi medica, nec ceu inutilem &fallacem floccipendendam, multo minus despectui habendam, eo quod non modo fluidorum, sed &solidorum conditio, habitus &status hoc ipso adminiculo perspici potest ac erui. Nam ex urina levi ac tenui, praeternaturaliter &spasmodice affectum esse nervosarum partium systema patet; ex crassiori vero &ponderosa, ductuum urinariorum nimis relaxatus tonus, seu atonia elucescit. Deinceps hoc subsidio depravatam esse sanguinis mixtionem, sive eius dyscrasiam &impurarum falino sulphurearum partium copiam, optime cognoscimus, maxime in morbis chronicis &qui a cacochymia nascuntur. Porro viscerum sanguinis depurationi inservientium, praesertim hepatis, constitutionem lotium prodit. Tum proportio &vinculum seri ac sanguinis, quale sit in morbis, sive acutis, sive chronicis, inde elici potest. Praeterea gradus interni caloris, sive intestinae partium sangumis sulphurearum commotionis, hac ratione paullo clarius, praesertim in aestu febrili, dignoscitur. Defectum quoque caloris naturalis, virium ac spirituascentiae, quae ad digestionem ingestorum &mutationem in succum &sanguinem necessariae sunt, inspecta urina quadantenus comperimus.