Latin
VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 304
Unproofread scanNot analysed yet
Maxime vero urinae solertiori consideratione &examine viarum &ductuum urinariorum ac seminalium, ut renum, uretherum, vesicae, eius sphincteris, urethrae, vesicularum seminalium &prostratarum dispositio ac constitutio manifestatur. Neque minus in febribus, tam continuis, quam intermittentibus, urinae inspectio eximio pollet usu, eo quod ex hac non modo massae sanguineae conditio, sed &an materia febrilis cocta vel incocta sit? an crisis morbi completa vel incompleta? qualis spes valetudinis? num funesti quippiam immineat? an recidivae vel alius morbi metus? planum fit ac innotescit. §. XXVI. Tandem urinae etiam consideratio in therapevticis haud spernendum praestat usum. Quia enim vera pathologia sive exquisitior cognitio status morbi, quem uroscopia patefacit, basis est rationalis therapiae: multum utique adiumenti ad hanc dextre suscipiendam ac perficiendam illa afferre viEt aquosa quidem urinarum tenuitas si praesto est, detur. probe inquirendum, num a spasmis? an vero defectu virium &spirituascentiae ortum trahat? Vbi hoc, spirituosa, analeptica, balsamica, aromatica quae balsamum sanguini foenerant, adhibenda; si illud, fugienda sunt haec, &potius leniora diaphoretica, cum antispasmodicis, nitrosis, cinnabarinis perQuando porro in febribus intermixta, locum inveniunt. mittentibus tenues, leves &flammeo colore apparent, nihilque deponunt, a cortice chinae &quae parem cum ipso, maxime constipandi &febriles motus supprimendi facultatem habent, penitus abstinendum est, quorum usus, quum urinae crassiores secedunt, praevia evacuatione alvina, tutissimus est. Intensiorem urinae colorem in febribus, humectantia, acidula, nitrosa exposcere, quisque iudicabit; crassas vero &rubicundas, quae citra calorem in affectibus chronicis minguntur, diluentia, inque primis emunctoriorum tubulos obstructos reserantia, aquarum mineralium, acidularum, thermalium &martiatarum convenientem, nec non seri lactis dulcis usum, exigere.