Latin
VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 308
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim sudor peculiarem &odorem, &colorem, &pinguedinosam quoque substantiam, quae phaenomena, secundum Chymicorum doctrinam, principii sulphurei soboles sunt, exhibere solet. Et mirum certe, quam eximie effluvia, quae e corpore halant, immo etiam ipse sudor, pro ratione aetatum, temperamentorum &ingestorum, differant. Nimirum qui allio &cepis frequenter utuntur, inficetum dispergunt odorem, contra vero quibus suaveolentia balsamica, item moschus &ambra, in frequentiori usu, gratum spirant. Sic etiam odor sudoris ratione anni tempestatum discrepat, ac aestate potissimum acidum, saepe instar aceti vini penetrantis, redolet. Peculiarem quoque sudor in nonnullis morbis &specificum quasi obtinet nidorem, ut in scabie, lue venerea, variolis, morbillis &maxime omnium purpura, adeo ut vel solo odore, aegrotantes eius praesentiam dignoscere queant. Quod quidem quemadmodum de odore in propatulo est, ita pariter observationibus constat, quod sudor indusia vario colore tingere soleat. Placet in huius confirmationem quaedam in Miscellauneis naturae curiosorum consignata recensere exempla, dum Dec. I. An. VI. pag. 20. atri, Dec. II. An. III. pag. 83. sub axillis miniati An. IV. pag. 203. caerulei An. VI. pag. 45. cruenti An. IV. pag. 329. crocei. An. VI. pag. 5. rubicundi, pag. 29. viridis, Dec. I. An. VI. &VII. p. 110. lutei sudoris, mentionem iniiciunt. §. XXX. Maxime omnium tamen illud notatu dignum, quod sudor non unius eiusdemque naturae ubique e corpore manet, sed pro diversitate partium varius. Ita specifici odoris est, qui profluit ex capillitio, &peculiaris odor percipitur, quando regio pone aures digito asperius fricatur. Sub axillis graveolens saepe offenditur ex sudore nidor, nec non in inguine, item in scroto &osse sacro gravem &discrepantem spirat paedorem, qui adhuc differt ab eo, qui inter digitorum pedum interstitia prodit. Ipse quoque sudor copiosior in una, quam in altera corporis regione manat. Nam in partibus superioribus, ut capite, collo, dorso &pectore, item in posterioribus liberalius, parcius vero in inferioribus &anterioribus, erumpit.