Latin
VRINA ALISQVE EXCRETIS RITE FERENDO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 309
Unproofread scanNot analysed yet
lam quidem mirum viderisposset, qui ex uno fonte &materia, sanguinis nempe sinu, tam diversus &alius sudor secedat; sed mirari desinet, qui considerabit, ita comparatam esse corporis ubique machinam, ut vel viginti, quos facile numerare liceret, diversae indolis, qualitatis &virtutis succi utiles atque inutiles, ex una sanguinis massa, secernantur &excernantur: haud secus ac in nutritione vegetabilium, ex sola aqua pluviali, pinguiuscula terrestri materia foeta, diversae formae, saporis, coloris, virtutis, consistentiae germina, ut folia, cortices, flores, fructus, succi, gummata generantur ac producuntur. Quod mirabile naturae tam in regno vegetantium, quam animantium negotium, non, ut quidam somniant, spiritui peculiari architectonico, plastico, aut alii omnia moraliter &rationaliter dirigenti, vel peculiari partium virtuti attractrici, splendidis certe ignorantiae terminis, in acceptis ferendum, sed a sola diversa mechanica structura, flexura, magnitudine &figura minimorum tubulorum, quae apparet maxime in glandulis, duci ac derivari debet. Neque ea propter est quod dubitemus, quin sola tubulorum structura &ductu, ita motus fluidorum dirigantur, ut crasis, mixtio &unio partium corpus constituentium mutetur ac invertatur, &ex emergente inde nova combinatione &unione partium, alius formae virtutis &qualitatis substantiae gignantur. XXXI. Iam si porro in caussam sudoris &largioris &freSudoris caussa intestina quentioris, sive praeternaturalis, inquirimus, illa duplex merisanguinis to asserenda. Prima est partium sulphurearum, quae mixtionem sanguinis ingrediuntur, intestina valde agitata com- commotio. motio &evolutio, qua ipsa massa sanguinis &seri tandem Qd 3 Dig in excrementitium salino-sulphureum humorem dissolviincipit. Altera est tubulorum subcutaneorum nimia relaxatio, sub qua humores serosi facile secedunt a crassioribus sanguineis, ac sensim protrusi eliminantur. Quibus iam positis, facile apparebit ratio, quare omnia ea, quae ad intestinum partium sanguinis sulphurearum motum augendum faciunt, ad sudorem movendum aptissima sint.