Latin
VRINA ALINQVE ENGRETIS RHTE FERENBO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 317
Unproofread scanNot analysed yet
VRINA ALINQVE ENGRETIS RHTE FERENBO. . humoris in intestinis esse defectum. Hic autem defectus, vel ab obstructis, aut constrictis biliferis ductibus, ut in ictero, proficiscitur, vel ab exsuperante acidorum succorum prima in regione copia, qua bilis obtunditur eiusque color, extinguitur, ortum trahit, uti obvium est in senibus, hypochondriacis, infantibus, si lac in ventriculo coacescit, omnibusque, qui paullo largius potum, multum acidi in complexu foventem, ingerunt. Ac tum quidem candescentes feces, minus foetentes, cum doloris sensu, praesertim in recto, ac tenesmo secedunt. Quandoque etiam eandem ob caussam difficilior est ac tardus alvi secessus &varia in abdomine accidunt pathemata ac tormina, inprimis tamen molesta nauseabunda circa praecordia adest sensatio, quam nostri das ubelseyn appellant, quae mane potissimum &absoluta digestione percipitur. Ac in his quidem omnibus nullum praesentius datur remedium pulvere acidum absorbente, cum diluente &leniter carminativo vehiculo assumto. Cessant quippe hoc facto dolores &alvus ad officium redit. Quod vero absorbentia &sic dicta praecipitantia, quo etiam referenda magnesia, nec non pulveres bezoardici terrei, sedes, uti crebrioris observationis est, moveant, haec utique subest ratio, quod alcali terreum acidos prima in regione succos imbibens, convertitur in sal neutrum, nerveas intestinorum tunicas ad excretionem sollicitans. Notabilis hanc in rem est observatio Schelhammeri in M. N. C. Dec. II. An. V. p. 30. de puero qui convulsivis motibus simulque alvo pertinacius obstructa laborans, propinata ex aquis refrigerantibus cum absorbentibus mixtura, &purgatus est, &convaluit. XLII. Vicissim quando scybala austero, bruno, vel fusco co-Fusca &brulore infecta alvo feruntur, largius in sanguine progigni &na bilis cocopiosius ab eodem separari biliosas sordes, indicio est. Ex- piam. cluduntur autem biliosa eiusmodi excrementa solenniter temRr 3 pore pomeisso, quo ob veseneutem eloem nulu bilbge. neratur &ad intestina fertur. Observantur quoque in cholericae constitutionis hominibus, nec non in iis, qui corpus crebrius motu exercent, vini ac spirituosorum potui nimis indulgent &in iram proclives sunt. Potissimum tamen in febribus biliosis, cholericis, tertiana continua &intermittente, febre quoque ardente sive causo, sordes alvinae multae, bile largiter refertae, maxime sub declinatione &perfeQuia enim hi morbi parcta morbi solutione, secedunt.