Latin
VRINA ALINQVE ENGRETIS RHTE FERENBO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 318
Unproofread scanNot analysed yet
tim ab ipsa bile stagnante &corrupta natales ducunt, partim etiam sub ipsis per motum intestinum calidum adauctum largus bilis est proventus: ratio utique patet, cur tam biliosa egerantur scybala, ac remittente demum sub declinatione febre spasmo, copiose, insigni tamen cum emolumento, prodeant, ipsumque morbum solutum haud raro indicent. Pariter in melancholia hypochondriaca, mania, cachectico morbo &hysterico malo, alvus non solum segnis est &tarda, sed foeces etiam durae ac intensius flavo ac fusco colore, quin nigricante conspicuae, exsolvuntur, nullam plane aliam ob caussam, quam quod ob acidi uberiorem in canale alimentorum proventum, adstringitur excretio, ac bilis acido commixta, ob diuturnam moram, nigredinem contrahit. XLIII. Ex eodem fonte, bilis nempe consti tutione viridescentium excrementorum origo repetenda. Sunt haec quam maxime familiares infantibus lactentibus &plerumque atrocibus ventris torminibus, inquie, iactatione corporis, febre, insequente crebro convulsione epileptica, stipantur. Mali igitur sunt indicii, &lac acidum factum &cum bile quasi confermentatum, viridem colorem &corrosivam indolem contraxisse, produnt. Excluduntur tamen interdum etiam in adultis virides per alvum sordes, ut in passione cholerica laborantibus, praesertim quando post vehementem iram copiosa bilis ad tenuia intestina, acidis succis referta, propellitur. Neque minus in hypochondriacis &hystericis, saepius non solum per vomitum, sed etiam alvum, viridia, sub gravissimo pathematum spasmodicorum insultu, excernuntur.