Latin
VRINA ALINQVE ENGRETIS RHTE FERENBO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 322
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum enim alvi facilis &conveniens successus, reciprocum relaxatorium &constrictorium motum in tunicis intestinalibus ordinate &aequabiliter succedere testatur: ita contra, simulac haec motio vitium patitur, &nimia adest vel adstrictio, vel dilatatio, seu atonia, alvus aut supprimitur, aut effuse fluit. Nervosarum autem partium constitutio, eo certius ex alvina evacuatione cognoscitur; quo maior inter has &intestina viget consensio, qua vitium ex illis ad haec, &ex his ad illas, mutuo propagatur. §. XLIX. In genere igitur tenendum: legitimum intestinalis excretionis successum, illibatae sanitatis; turbatum vero, adversae valetudinis, certum esse indicem. Alvi enim torpor vel plenaria suppressio recte sentiente Sponio aph. 27. Sect. II. omnium conturbationem &vasorum impuritatem affert, eaque propter merito inter signa imminentis morbi refertur, eo quod sensibiles corporis partes gravius affectas esse &spasmo iam stringi subindicat. Inprimis teste eodem Sponio l. c. aph. 28. &per experientiam compertum est: obstructo inferiore ventre, flatus in universum corpus discurrere, ut distentis postea nimium ab iis intestinis cum ventriculo, sanguinis liber progressus impediatur, &ad alia superiora maxime loca conversus, varia, eaque gravia pathemata, cicat. Nimis effusa autem per alvum secessio indicio est, post vehementiorem sub crebriori deiectione stricturam, succedere nimiam fibrarum remissionem &laxitatem, qua fit, ut copiosior humorum affluxus eo contingat, quibus denuo spasmi ac tormina cum deiectione proritantur. Haud absimilis ratio est, quando alvus aliquandiu fluit, postea vero per aliquod tempus tensa est ac stricta, quippe quod pariter vitiosum peristalticum motum, ac intestina mox spasmo, mox atonia, detineri, arguit.