Latin
VRINA ALINQVE ENGRETIS RHTE FERENBO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 323
Unproofread scanNot analysed yet
Quumque adeo reciproci huius in intestinorum volumine motus conservatio magnum conservandae valetudinis sit praesidium, destructio autem multorum morborum &symptomatum mater; omni utique studio, tam in statu naturali quam praeternaturali, ea vitare decet, quae eundem turbant ac laedunt, ut sunt inprimis ira, terror ac moestitia, frigida potio largius sudanti corpori ingesta, omnia austera, acida, adstringentia &durae compagis alimenta, cibi nimis pingues &flatulenti nimius cerevisiae, vini &spiritus vini potus, omne frigus, nimiae vigiliae &mentis fatigatio, ex medicamentis, creber usus purgantium, inprimis drasticorum, opiata, mercurialia, saturnina, item acida stiptica. Ad morbos quod attinet &iudicium ex alvina egeAlvina exstione in iis petendum, in omnibus capitis &nervorum affecretio in cactibus, propter mutuam partium nervosarum consensionem, pitis alvus stringitur, &omnis ipsius constipatio, ingignit, fovet &exacerbat capitis &nervorum morbos. Obvium hoc est in vehementiori cephalalgia, hemicrania, epilepsia, mania, melancholia, affectibus paralyticis, ophthalmia &auditus quoque difficultate, qui omnes morbi optime solvuntur alvi fluxu paullo diuturniori, quippe qui sedatos esse primis in viis spasmos, humores ad caput urgentes, &materiam peccantem ad inferiora descendere ibique exsolvi testatur. Hinc ex vero Celsus lib. IV. cap. 3. alvum fluxam superiores partes saepe resolvere; &Hippocrates Sect. VII. aph. 5. In reliquis dysenteriam in insania bonam esse, asserunt. aliisque spaquoque chronicis passionibus spasmodicis, pathematibus smodicis nempe hypochondriacis &hystericis, alvus utplurimum con-morbis quastipata pedesque frigidi observantur. Quae ambo ubi prae- lis? sto sunt, certo praedici possunt variae ac multae in superioribus afflictiones, ut praecordiorum anxietates constrictivae, melancholia, cephacardialgia, difficilis spiratio lalgia, vertigo, cordis palpitatio, ructus, digestio vacillans &abolita, dolor flatulentus in hypochondriis, eo quod haec omnia post inaequalem redditum per spasmos in inferioribus humorum cursum, eundemque ad superiora coactum, subsequuntur.