Latin
SECT. I. CAP. HI. DE MORBIS CYRATE DISCERNENDE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 33
Unproofread scanNot analysed yet
At vero longe distinctissimae sunt ab his, quoniam non epidemice grassantur, neque contagio aut exanthematibus infestae sunt, neque celerem mortem inferunt, sed ultra vigesimum primum diem utplurimum trahuntur, &lubentissime in hecticas lentasque degenerant. Signa reliqua, quibus hae fębres ab aliis distinguuntur, praeter iam prolata, sunt extremitatum frigus, urinae tenues, paucum spissamenti &subsidentis sedimenti dimittentes, tusses copiosae, sine multa materia, siquidem non cocta, sed cruda exspuunt, faucium dolor &rubor, perpetuum cibi fastidium, sitis defectus, febris uno die remissior, altero gravior iterumque exacerbatus hemitritaeorum more insultus, quae signa sigillatim collegit Hippocrates Lib. I. popular. §. 1. VII. Quod attinet ad febres purpuraceas, variolaceas, morbillosas &petechiales, eae facillima ratione ex cutis efflorescentiis dignoscuntur. Differt enim purpura rubra a petechiis &febre sic dicta purpurata maligna, dum in hac maculae non sunt elatae, nec cutim scabram reddunt, neque cum frigore, aestu volatico, pruritu &ardore cutis, ac summa oppressione pectoris erumpunt, uti purpura tam rubra, quam alba, quae &tangentibus &videntibus sese conspicuam praebet: &iisdem notis distinguitur quoque a morbillis. Petechiarum a variolis in eo diversa est ratio, quodseptimo plerumque die, non vero ut vario ae quarto erumpant, ac sine elevatione &suppuratione superficiem obsideant: à morbillis autem distinguntur, quod minoris ambitus maculae sint, quam in his, neque instar morbillorum tantisper emineant. Variolae &morbilli primo eruptionis die aegrius discernuntur, secundo autem facillime, quia illae mox sese efferre, pustulasque protrudere solent. Differunt vero utraeque a purpura, quod neque cum horripilatione cutis eiusque scabritie prorumpant neque tactui ita sese offerant. Variolae &morbilli respectu periculi etiam dispescuntur in malignae &benignae indolis, item in regulares &irregulares. Distingui etiam merito debent variolae (Hoff. Syst Med. p. III.) verae