Latin
SECT I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 34
Unproofread scanNot analysed yet
SECT I. CAP. III. DE MORBIS CVRATE DISCERNENDIS verae a spuriis, quae vulgo dicuntur Wasser-Pocken, Spitz-Pocken, &erumpunt cum vesiculis magnis pellucido humore oppletis, minori symptomatum agmine, vehementia &sine periculo. VIII. Iam ad febres intermittentes transitum facimus. Differt quotidiana intermittens a quotidiana continua, qualis solet esse saepius catarrhalis benigna &maligna, dum in hac remissio tantum fit symptomatum &singulis diebus exacerbatio, non autem plenaria intermissio, uti in quotidiana intermittente; quae etiam differt a febre lenta &hectica, siquidem illius paroxysimus tempore matutino, harum vero circa tempus vespertinum ingruit. Dein discernitur quoque a tertiana duplici, quae etiam singulis diebus accedit, sed ita, ut eius accessiones non sint aequales, id est, non quovis die in eundem temporis articulum incidant, sed altero tantum die sibi respondeant, ut tempus paroxysmi, qui invasit primo die, congruat cum tempore paroxysmi tertii diei, &tempus paroxysmi secundi diei, conveniat cum tempore quarti diei. IX. Variae autem sunt tertianarum species &differentiae: distinguitur enim in simplicem &duplicem. Illa est, quando uno die, qui spatium viginti quatuor horarum complet, plenaria est febris &symptomatum intermissio; in hac vero singulis diebus paroxysmus recurrit, ita tamen, ut subinde alternis diebus ratione temporis convenientiam invicem monstrent. Rarius quoque tertiana duplex in principio invadit, sed potius simplicem sequitur. Deinde dispescitur in legitimam ¬ham, seu spuriam: illa dicitur, quando horrorem insignis aestus sequitur, cum siti, capitis dolore, quae ultra decem horas non facile durant, urina flammea secedente; haec vero non adeo magno aestu stipatur, ad viginti horas &ultra extrahitur, urinam turbidam reddit, non flammeam, &finito paroxysmo, insignem languorem &concussionem quasi artuum, als wenn alle Glieder zerschlagen waͤren, cum inappetentia post se relinquit.