Latin
SECT. P. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS NO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 356
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. P. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS NO ad se redit, ut imperitiores rem penitus in vado esse sibi persuadeant, pulsus tamen moribundus proximi interitus semper certus est index. Alia phaenomena praesto sunt in puerperis, quae ob nimium sanguinis post partum &in puerperio profluvium, pereunt, quippe tunc lentus cum pulsu frequenti &debili calor assidue urget, neque etiam mane post somnum sedatur, iuncta praeterea est inappetentia viriumque plenaria deiectio, &circa exitum puerperii, hoc est sexta post hebdomade, syncoptica plerumque mors succedit. S. XXIII. Denique morbi, quibus infantes decedunt, utplurimum spasmodici sunt &convulsivi, inflammationem &sphacelum, praesertim ventriculi, intestinorum, aut capitis, inducentes. In teneriori enim aetate, ob dolores ex dentitione &abdominis ex lacte corrupto tormina acutiora, facilis in epilepsiam &convulsionem, febres quoque atque asthmata est lapsus. Quod si vero epilepticus paroxysmus unus alterum crebro consequitur, &alvus antea fortiter clausa, sponte iam dimittit excrementa, mirum foetida &nigra, vox simul clangosa fit ac singultuosa, totumque corpus ardet, haud dubie augurandum, imminere funestum finem. §. XXIV. Haec itaque sunt potiora &certiora signa, quae in varii generis morbosis afflictionibus periculum, ant plane interitum nunciant: ita tamen comparata, ut in applicatione eorundem ad prognosin, magnum iudicium, curata distinctio omniumque circumstantiarum pensitatio accedere debeat; quo eventus formato ex iis iudicio respondeat. Et primo quidem solicite distinguenda sunt pathemata, in morbis spasmodicis chronicis obvia, ab iis, quae in acutis con parent. Nam saepissime in hypochondriacis &hystericis eiusmodi truculenta occurrunt symptomata, quae in acutis lethalem effectum minantur, in illis vero minus periculi alunt. Et quid frequentius est? quam quod hypochondriaco &