Latin
SECT. P. CAP. XV. DE CERTIS IMMINENTIS NO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 357
Unproofread scanNot analysed yet
MONBIS PERICVLI FHVDQVE MORTD INDETIE co &hysterico malo laborantes sub paroxysmis maximas anxietates, spirandi angustias, cum extremorum frigore &urina aquosa, pulsu existente debili &parvo, patiantur, quin plane vehemens animi deliquium persentiscant, quae tamen omnia brevi remittunt, exspirant &sine periculo transeunt. §. XXV. Deinde probe discernenda sunt morborum tempora. Tempora Nam ex omnibus, quae modo attulimus indiciis funestis, si morbi. quaedam, vel etiam plura sub initio &primis morbi diebus, apparuerint, praecipitanter nimis ageret, qui statim mortem instare exinde iudicaret. Alia vero ratio est, quando viribus nimio calore, vigilia assidua, inappetentia, anxietate, dolore, per plures dies infestante, fractis &exhaustis, funestij eiusmodi spasmi &ab iis oriunda symptomata prodeunt, maximeque iis temporibus, quibus morbus alias salutariter solInprimis etiam primus impetus &vehementia vi solet. morbi invadentis curate expendenda; quae, si statim in principio vires deiicit, pulsu vaide frequenter feriente, nil poni portendit, sed potius imbecillitatem ferendo morbo imparem, succorum impuritatem &ad corruptionem proclivitatem, luculenter arguit. §. XXVE Porro exquisita etiam semper habenda est ratio corcorpora. porum quae aegrotant, &maxima perquirendum: utrum ex imbecillibus, an robustis sint? eo quod illa nunquam non in morbis magis, quam quae robustioris &validioris sunt constitutionis, periclitantur, ac potissimum facili negotio ex doloribus vel inflammationibus sphacelo corripiuntur mortifero. Imbecillibus vero ratione aetatis, senes &infantes, ratione corporis structurae, qui repleti multisque &exilibus vasis instructi sunt, annumeramus, neque minus eos, qui a parentibus debilibus ac morbosis procreati sunt.